monumenta.ch > Cassiodorus > XI. MAXIMO V̅ · I · DOMESTICO THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) <<< >>> XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XI. MAXIMO V̅ · I · DOMESTICO THEODAHADUS REX. (a. 535)
1 Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas, dum quicquid a subiectis proficitur regnantum laudibus applicatur, quanto nobis praestantius est nobilissimae familiae reddere, quod eam cognoscimus etiam nascendi sorte meruisse! sic enim iustitiam sequimur, si bonis heredibus parentum praemia non negemus.2 decet enim etiam priores suos vincere, qui ad nostra meruerunt tempora pervenire.3 Anicios quidem paene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinis fonte perducta collectis viribus hilarior instaurata rutilavit.4 quis ergo relinqueret in posteris minus honoros, quos tamdiu constat fuisse praecipuos? accusarentur saecula, si talis potuisset latere familia.5 atque utinam nobis Marios vel Corvinos annosior vita servasset! vix satiaretur principis votum, si nos contingeret personas illas talium possidere meritorum.6 quemadmodum nunc profecto neglegamus inventa, qui desideramus habere praeterita? Atque ideo, quod feliciter dictum sit, primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, ab indictione quarta decima tibi conferimus dignitatem.7 usurus es omnibus titulis qui ad eius pertinent actionem.8 hic honor quamvis tantis natalibus videatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis videtur esse felicior: cuius tempore meruisti coniugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus nec praesumpsisses optare.9 Age nunc, ut sicut tibi est votivus, ita nobis reddatur acceptus.10 considera quid merueris et dignum te nostra affinitate tractabis.11 nam qui familiae regnantis adiungitur, in laudum gremio collocatur.12 nunc maior opera mansuetudini detur: nunc omnibus communio benigna praebeatur, ut talem probemur elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare.13 humilis age rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur.14 provectibus quidem proxima est indubitanter invidia, sed tolerantia melius vincitur, quae contentione semper augetur.15 Supra ceteras virtutes amicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis sustinendo potius quam vindicando laudaberis.16 iram vince: benigna dilige: cave, ne maior videatur esse felicitas moribus tuis, sed qui nostro iungeris generi, proximus gloriosis actionibus comproberis.17 laudati sunt quidem hactenus parentes tui, sed tanta non sunt coniunctione decorati.18 nobilitas tua non est ultra quo crescat.19 quicquid praeconialiter egeris, proprio matrimonio dignissimus aestimaris.
Cassiodorus HOME