monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. IUSTINIANO AUGUSTO AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 534) <<< >>> VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, VIII. IUSTINIANO AUGUSTO AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)
1 Ita nos gratia vestrae pietatis oblectat, ut quicquid ad decorem nostrum potest proficere, libenter a vestris velimus partibus postulare: quia talia vobis divina tribuerunt, ut et vos eius affluenter muneribus abundetis et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis.2 Et ideo mansuetudinem vestram reverenter salutans harum portitorem illum ad excellentiae vestrae beneficia destinavi, ut marmora vel alia necessaria quae quondam Calogenitum comparare feceramus, per praesentium portitorem ad nos pervenire domino favente iubeatis, ut cognoscamus nos a pietate vestra re vera diligi, quorum facitis vota compleri.3 vestra enim gloria est noster ornatus, quando vos praestitisse cognoscitur quod nostris laudibus adplicatur.4 decet enim ut et orbis iste Romanus iuvamine vestro resplendeat, quem amor vestrae serenitatis illustrat.
Cassiodorus HOME