monumenta.ch > Cassiodorus > VI. PATRICIO V̅ · I · QUAESTORI THEODAHADUS REX. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX. (a. 534) <<<     >>> VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 534)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, VI. PATRICIO V̅ · I · QUAESTORI THEODAHADUS REX. (a. 534)

1 Necessarium probatur esse rei publicae personas dignitatibus aptas eligere, ut cui iustitia committitur, malis moribus non gravetur.2 alioquin inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur non habere: contra confidenter quaeritur, quod inesse sentitur.3 Et ideo primum nobis placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quaelibet optima displicere.4 ornamentum enim bonorum omnium est sincera benignitas, quae non est sola, quia de virtutibus cognoscitur esse generata.5 ordinem serva nostri iudicii, ut, sicut haec prima quaesivimus, ita te custodire iustitiam prae omnibus sentiamus.6 Secunda nobis cura fuit eloquentiae tuae fluenta perquirere, quam licet singulariter diligamus, moribus tamen iuste postponimus.7 in illis enim vita cognoscitur, hic tantum lingua laudatur.8 sed in te valde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum.9 aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut iuste possit intellegi per te voluntas principis expediri.10 nam inter ceteras artes oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum litterarum omnium esse fateamur.11 Quicquid enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur.12 reperiat quamvis magna philosophus: quid proderit sentire, si laudabiliter non possit excolere? naturale est invenire, sed facundi decenter adserere.13 quale est enim cunctis desiderantibus loqui et res communes ita diserte dicere, quas etiam prudentes se mirentur audisse? in hac te cognovimus arte praevalidum, ut et suadere possis suaviter et suggestionibus tuis nescias maligna miscere.14 Atque ideo quaesturae tibi fasces per tertiam decimam indictionem propitia divinitate concedimus, ut saties generalitatis votum iuridicorum sequendo iudicium.15 totum te legibus, totum responsis trade prudentium.16 sic nobis optime famularis, si priscorum servias constitutis.17 considera in verbis tuis laudem positam principalem: fama nostra est quod loqueris conscientia sine dubitatione quod sentis.18 Intellege quantum sit, quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur.19 haec subiectos nostros amplectitur: haec per gentes exteras pervagatur: per hanc ubi non videmur, agnoscimur.20 decreta nostra tradunt civitatibus provinciisque sermones: iudicare de nobis possunt etiam qui nostris iussionibus obsequuntur.21 summo ergo studio constat esse servandum, quod de nobis potest ferre iudicium.
Cassiodorus HOME