monumenta.ch > Cassiodorus > IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) <<<     >>> V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX. (a. 534)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 534)

1 Divina vobis beneficia, patres conscripti, provenisse feliciter nuntiamus, dominam rerum toto orbe gloriosam consortem me regni sui larga pietate fecisse, ut nec illi deesset fidele solacium et nobis avitum congrue praestaretur imperium.2 suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse: reserentur nunc sine metu vota cunctorum: ut unde periculum pertuli, inde me universitas cognoscat ornari.3 praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non poteratis assumere.4 quantum vobis debeam, hinc datur intellegi, ut illud mihi festinaretis divinitus evenire, quod meus animus non audebat appetere.5 Hoc nobis est potius novum quam vobis incognitum.6 magna ergo gratia completum debet accipi, quod velociter quam oportebat videbatur aperiri.7 sed si quid de vobis meremur, cum tamen plurimum apud vos valere nostram gratiam confidamus, domnae et sororis nostrae gloriosas laudes iugiter personate: quae magnitudinem imperii sui nostra voluit participatione roborari, ut tamquam in duobus luminibus unus esset aspectus et concordem sensum nemo crederet segregatum.8 Sic sunt enim, simul quos et gratia iungit et parentela conciliat.9 arduum sibi hoc forsitan aestiment impares mores.10 difficile est illos aliter vivere, qui sibi possunt bonarum cogitationum similitudine convenire.11 consilium quippe imitari detrectat inprovidus: sapientiam vero ille quaerit in altero, penes quem est scientiae magnitudo.12 Sed inter diversa munera, quae nobis cum regia maiestate divina tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina magnae disceptationis elegit: cuius prius ideo iustitiam pertuli, ut prius ad eius provectionis gratiam pervenirem.13 causas enim, ut scitis, iure communi nos fecit dicere cum privatis.14 o animi nobilitas singularis! en aequitas mirabilis, quam mundus loquatur.15 non dubitavit parentem prius iuri publico subdere, quem paulo post voluit ipsis quoque legibus anteferre.16 exploravit conscientiam, cui erat regni traditura censuram, ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum et me probatum perducere dignaretur ad regnum.17 Quando his muneribus, quando solvamus tantae gratiae quae debemus, ut quae cum parvulo filio imperavit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? in ipsa est enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum.18 quicquid fulgemus, ab eius claritate suscipimus, quando non solum parentibus laudem contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornavit.19 quis possit sufficienter edicere, quanta pietate, quanto morum pondere decoretur? discerent profecto nova philosophi, si viderent et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent attributa.20 In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima.21 haec est regalis procul dubio virtus celerius necessaria sentire et tardius in verba prorumpere.22 nescit enim paenitenda loqui, qui proferenda prius suo tradit examini.23 hinc est quod eius doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate diffunditur, cuius ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur esse terrenum.24 in libris regum regina austri venisse legitur ad discendam sapientiam Salomonis: hic principes audiant quod sub ammiratione cognoscant.25 paucis verbis sensus clauditur infinitus et summa facilitate componitur, quod ab aliis nec sub longa deliberatione formatur.26 Beata res publica quae tantae dominae gubernatione gloriatur.27 minus fuit, ut generalitas sub libertate serviret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur et reverentia principalis: hoc enim obsequio dignissime dominamur.28 nam cum tantae prudentiae pareo, cunctis virtutibus obsecundo.29 sub tali siquidem monitore regni pondere non gravamur, dum si quid sit pro novitate incognitum, fiet nobis eius instructione certissimum.30 Ad bonum publicum veritatem non pudet confiteri.31 agnoscite, principes viri, sapientissimae esse dominae, quod in nobis potuerit plus placere.32 illam enim aut interrogando melius sentimus aut eius imitatione proficimus.33 vivite nunc felices, vivite deo auxiliante concordes et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscitis tenere concordiam.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) <<<     >>> V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX. (a. 534)
monumenta.ch > Cassiodorus > IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 534)