monumenta.ch > Cassiodorus > XXII. PAULINO V̅ · C̅ · CONSULI ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (c. a. 533) <<< >>> XXIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XXII. PAULINO V̅ · C̅ · CONSULI ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.)
1 Indiscreti hominum mores confusique vagarentur, si aut culpa formidinem aut virtus praemia non haberet.2 sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione claudantur, de illo nefas est ambigi, qui meruit eligi iudicio principali.3 non enim quicquam aut odio decernimus aut pellecti aliqua gratificatione laudamus.4 electio nostra de meritis venit et tanto quis regali animo proximatur, quanto bonis studiis societate coniungitur.5 non vereamini absentes nec sitis de principis ignoratione solliciti.6 Latere potest forsitan vulgare hominum genus: nesciri non potest proles senatus, quando bene noti sunt, qui meritis asseruntur et abunde cognoscitur, quisquis fama teste laudatur.7 quapropter te longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus inspexit et vidit meritum, quod non habebatur occultum.8 propositum siquidem tuum celebrata dilatavit opinio, faciens fidem generis morum pondere, non aetate.9 neque enim fas erat, ut quem familia tanta produxerat, sententia nostra in eo corrigendum aliquid inveniret.10 Semen generis morum fructibus reddidisti.11 nil vobis aetas longa subduxit: antiquos in te Decios Roma cognovit, Decios inquam, priscis saeculis honorata prosapies, libertatis auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare praeconium: cui specialiter adscriptum est quod immanissimum hostem status rei publicae periclitatus evasit et in tanta virorum fortium multitudine solus inventus est, qui patriam plus anlasset, haec vos exempla submonendo semper accendunt, quia magnus verecundiae Stimulus est laus parentum, dum illis non patimur esse impares quos gaudemus auctores.12 Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per indictionem duodecimam sume insignia consulatus, honorem quidem arduum, sed familiae vestrae domesticum.13 vos enim completis paginam consularem: vos crebro nominat cursus annorum et dum copia plerumque soleat habere fastidium, vestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum.14 huic denique generi superna faverunt praestando desideriis patrum felicia germina masculorum.15 hinc est quod in illo rerum eapite collegam vix videtis extraneum: hos habetis iudices quos parentes.16 o temporum singulare praeconium! curia Romana completur paene vestra familia: ecce vere nunc unum dicendum est corpus, quando constat vicini sibi generis societate permixtum.17 Sed non remittas animos confidentia tuorum nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de illorum praedicatione gaudere.18 plus exigitur heres bonorum, quando sine cessatione compellitur, qui maiorum virtutibus admonetur.19 adde laudes egregias: senioribus tuis sequens aetas cum aliqua opinabili novitate succedat.20 nam si gloriosum est posteris avitas extendere facultates, quanto praestantius est hereditarias augere virtutes! mores tuos domestica conversatione laudavimus: sed maius aliquid nunc decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec aetas tenera blandiatur nec metus quicquam vindicet nec magister assumat.
Cassiodorus HOME