monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (c. a. 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XX. AD UNIVERSOS IUDICES PROVINCIARUM ATHALARICUS REX. (c. a. 533) <<< >>> XXII. PAULINO V̅ · C̅ · CONSULI ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (c. a. 533)
1 Filiorum causas iure ad patrum cognoscimur remisisse personas, ut ipsi de illorum provectu debeant cogitare, quorum interest studia Romana proficere.2 neque enim credendum est vos inde posse minus esse sollicitos, unde et generi vestro crescit ornatus et coetui provenit assidua lectione consilium.3 nuper siquidem, ut est de vobis cura nostra sollicita, quorundam susurratione cognovimus doctores eloquentiae Romanae laboris sui constituta praemia non habere et aliquorum nundinatione fieri, ut scholarum magistris deputata summa videatur imminui.4 Quapropter, cum manifestum sit praemium artes nutrire, nefas iudicavimus doctoribus adulescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad gloriosa studia per commodorum augmenta provocandi.5 Prima enim grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiae, quae cogitare novit ad laudem, loqui sine vitio.6 haec in cursu orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur externum.7 nam sicut musicus consonantibus choris efficit dulcissimum melos, ita dispositis congruenter accentibus metrum novit decantare grammaticus.8 Grammatica magistra verborum, ornatrix humani generis, quae per exercitationem pulcherrimae lectionis antiquorum nos cognoscitur iuvare consiliis.9 hac non utuntur barbari reges: apud legales dominos manere cognoscitur singularis.10 arma enim et reliqua gentes habent: sola reperitur eloquentia, quae Romanorum dominis obsecundat.11 hinc oratorum pugna civilis iuris classicum canit: hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat et ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur inde est.12 Qua de re, patres conscripti, hanc vobis curam, hanc auctoritatem propitia divinitate largimur, ut successor scholae liberalium litterarum tam grammaticus quam orator nec non et iuris expositor commoda sui decessoris ab eis quorum interest sine aliqua imminutione percipiat et semel primi ordinis vestri ac reliqui senatus amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis idoneus reperitur, neque de transferendis neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam quaestionem, sed vobis ordinantibus atque custodientibus emolumentorum suorum securitate potiatur, praefecto urbis nihilominus constituta servante.13 Et ne aliquid pro voluntate praebentium relinquatur incertum, mox sex menses exempti fuerint, statutae summae consequantur praedicti magistri mediam portionem, residua vero anni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur: ne cogantur de alieno pendere fastidio, cui piaculum est vel horarum aliquo vacasse momento.14 In tantum enim quae sunt decreta volumus firmissime custodiri, ut si quis cuius interest differendam putaverit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum dispendia ipse patiatur, qui iusta commoda laudabiliter laborantibus plectenda cupiditate subtraxit.15 Nam si opes nostras scaenicis pro populi oblectatione largimur et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur, quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores proveniunt et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! Hoc autem praesentibus litterarum magistris venerando coetui vestro praecipimus intimari, ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se provectus adulescentium enixius noverint nos exigendos.16 cesset nunc illa satyricis doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet occupari.17 ecce iam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni sollicitudini iugiter inhaerentes, toto vigore animi ad bonarum artium studia transferantur.
Cassiodorus HOME