monumenta.ch > Cassiodorus > XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (a 533/534)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XVII. SALVENTIO V̅ · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533/534) <<< >>> XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (c. a. 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (a 533/534)
1 Provide decrevit antiquitas universitatem edictis generalibus admoneri, per quae et delictum omne corrigitur et excedentis verecundia non gravatur.2 cuncti enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi et similis fit innocentis, quem contigerit sub communione purgari.3 hinc et nostra vere pietas custoditur, dum feriato gladio nascitur metus et provenit sine cruore correctio.4 commovemur enim placati, minamur otiosi et clementer irascimur, quando vitia sola damnamus.5 diu est, quod diversorum querellae nostris auribus crebris susurrationibus insonarunt quosdam civilitate despecta affectare vivere beluina saevitia, dum regressi ad agreste principium ius humanum sibi aestimant feraliter odiosum.6 quos nunc apte iudicavimus comprimendos ut eo tempore inimica bonis moribus crimina persequamur, quo hostibus reipublicae divina virtute resistimus.7 utrumque quidem noxium, utrumque pellendum: sed tanto gravius grassantur vitia quanto probantur interna.8 unum recumbit in altero.9 facilius quippe inimicorum acies cadunt, si nostrorum delicta subducimus.10 Primam humano generi noxiam pervasionem, sub qua nec dici potest civilitas nec haberi, severitate legum et nostra indignatione damnamus statuentes, ut sanctio divi Valentiniani ) adversum eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia urbana vel rustica despecto iuris ordine per se suosque praesumpserint expulso possessore violenter intrare.11 nec aliquid de eius districtione detestabili volumus temperatione mitigari, insuper addentes ut, si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius definitae idoneus non habetur, deportationis protinus subiaceat ultioni, quia plus debuit cogitare iura publica, qui se noverat alibi non posse sustinere vindictam.12 iudices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus pertinere, si invasorem, cum possint amovere, pertulerint tenere praesumpta, et adepti cinguli honore priventur et fisco nostro tantum fiant obnoxii, quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris manentibus constitutis.13 quod si quis in tantam raptatus amentiam tyrannico spiritu iuri publico parere neglexerit viribusque praepotens destinati officii spreverit paucitatem, relatione iudicis nostris auribus notabilis ingeratur, ut indulta executione saionum ultionem sentiat vigoris regii, qui oboedire noluit cognitori.14 Et quia summis principibus iuris communione vivendum est, si quis legum ordine praetermisso nomine publico titulos praesumpserit vel praesumpsit affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata testatur.15 merito enim et sacrilegii poena percellitur.16 qui iniquo pervasionis pondere ausus est maiestatem regii nominis ingravare.17 litis quoque expensas iudicio superatus exsolvat, quia hinc dantur fomenta detestabilis iurgii, cum improbi vincuntur illaesi, nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si evaserint dispendia facultatum.18 Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promerendum, adversario suo, quantum ad causam eius pertinet, de consecuta serie iussionum nihil aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis, vel si aliquid ex eo agere temptaverit, nihilominus habeatur infirmum, quia illos solos volumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis.19 Qui suasione plectenda matrimonia dividere nititur aliena, ipsius coniugium habeatur illicitum: ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere temptavit.20 sive pro coniunctionibus caritate privatur, futurum illi matrimonium iure denegamus, quia non meretur iugalis reverentiae praemia consequi, qui in genialis tori ausus est divisione grassari.21 sed ne aliquos huius sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos, quos spes non habet praesentis coniugii vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione praesumpserint, facultatum suarum priventur media portione fisci protinus viribus applicanda.22 si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequiverit vindicari, poena religentur exilii, ne, quod dictu nefas est, ideo videantur comminationem iuris publici evadere, quia vilissimae noscuntur subiacere fortunae.23 sed haec de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decrevit.24 Ceterum in adulteris totum districtissime volumus custodiri, quicquid divali potuit commonitione decerni.25 Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus, quia se noverit rerum suarum amissione plectendum.26 nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut cupiditas, et iure nuditate damnatur.27 Si quis autem superflua turpique cupidine coniugali honestate despecta ad concubinae elegerit venire complexus: si ingenua fuerit, iugo servitutis cum filiis suis modis omnibus addicatur uxori, ut illi se per honesta iudicia sentiat subdi, cui per illicitam libidinem credidit posse praeponi.28 quod si ad tale flagitium ancilla pervenerit, excepta poena sanguinis matronali subiaceat ultioni, ut illam patiatur iudicem, quam formidare debuisset absentem.29 Donationes nullius terror extorqueat: nullus adquirere per fraudem vel execrabilem lasciviam concupiscat: sola enim honesta merito cupit lucra.30 de legibus in allegationem iustissimae largitatis illam districtionem volumus custodiri, quam pro veritate sollicita legalis sanxit antiquitas.31 sic enim, ut ipsa testatur, et fraudi non patebit occasio et veritati maior crescit auctoritas.32 alioquin nulli praecipimus videri firmum, quod ipse conditor, non implendo quae leges vel iura praecipiunt, fecit incertum.33 Maleficos quoque vel eos, qui ab eorum nefariis artibus aliquid crediderint expetendum, legum severitas insequatur, quia impium est nos illis esse remissos, quos caelestis pietas non patitur impunitos.34 qualis enim fatuitas est creatorem vitae relinquere et sequi potius mortis auctorem? turpis actus ex toto sit a iudicibus alienus.35 nemo faciat quod iura condemnant, quia decretali poena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt.36 quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent? sit etiam sub divitibus tuta mediocritas.37 A caedis temperetur insania.38 nam praesumptio manuum actus probatur esse bellorum, maxime in eis, quos tuitionis nostrae munit auctoritas.39 si quis autem contra facere improba praesumptione temptaverit, violator nostrae iussionis habeatur.40 Appellari a suspecto iudicibus ordinariis in una causa secundo non patimur, ne, quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodam modo videatur existere criminosis.41 si quis vero vetita iterare temptaverit, negotio privatus abscedat.42 Sed ne pauca tangentes reliqua credamur noluisse servari, omnia edicta tam nostra quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione formata, et usualia iura publica sub omni censemus districtionis robore custodiri, quae tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque iurisiurandi interpositione cingantur.43 quid per multa discurrimus? legum usualis regula et praeceptorum nostrorum probitas ubique servetur.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XVII. SALVENTIO V̅ · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533/534) <<< >>> XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (c. a. 533)
monumenta.ch > Cassiodorus > XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (a 533/534)