monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. SALVENTIO V̅ · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533/534)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XVI. SALVENTIO V̅. · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.) <<< >>> XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (a 533/534)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XVII. SALVENTIO V̅ · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533/534)
1 Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisivere laetitiam, ne cives illi merito singulares aliquid commune cum ceteris possiderent, nefas est inter tot rerum iucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exultatio civitatis illius generale votum est, dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput gaudere proveniat.2 Apostolici siquidem papae Iohannis et procerum nostrorum relatione cognovimus illum atque illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta civitas maerorem de illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festivitas, nec ulla, quae apud nos est gratissima, nominis sui dignitas subveniret.3 quod nobis pro sui facti acerbitate displicuit, ut qui in iudicio convicti minime feruntur, debita malis tormenta cruciatusque pertulerint.4 Et ideo magnitudinem tuam iussis praesentibus ammonemus, ut quocumque loci reperire potueris, eos absolvere non moreris.5 quos etiamsi aliquo reatu involutos esse claruit, intercessionibus supra dictis eos iam a metu liberos esse censemus.6 si vero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querellis eorum liberam vocem, ut iustis legibus vindicent quod iniquis ausibus pertulerunt, quia nolumus innocentes a iudicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat elevari.7 Revocent nunc ad laetitiam pristinam animos Romani nec nobis credant placere posse nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare.8 intellegant parentes nostros pro sua quiete laboriosa subire pericula, nos autem multis expensis agere, ut illi debeant garrula exultatione gaudere.9 Nam et si quid inique vel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine neglegendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiunt quia nos amare non possumus, quos illi pro suis excessibus horruerunt.10 nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis civibus displicere meruerunt et, dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde iuste debeant execrari?
Cassiodorus HOME