monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. SALVENTIO V̅. · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX. (a. 533 fin) <<< >>> XVII. SALVENTIO V̅ · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533/534)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XVI. SALVENTIO V̅. · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.)
1 Grata res est cunctis profutura vulgare, ut generale fiat gaudium, quod potuit esse votivum.2 alioquin laesionis causa noscitur, si beneficia potius occulantur.3 dudum siquidem senatus amplissimus ab splendore suo cupiens maculam foedissimae suspicionis abradere provida deliberatione constituit.4 ut in beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, poena etiam constituta, qui talia praesumere temptavisset: non iniuria, quia tunc electi vere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur.5 Quod nos laudantes et augentes inventum ad beatissimum papam direximus constituta, quae his antelata praefulgent, ut ab honestate sanctae ecclesiae profanus ambitus auferatur.6 hoc vos ad notitiam senatus et Romani populi volumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi, quod cupimus omnium studio custodiri.7 Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis et futuris, tam definita nostra quam senatus consulta tabulis marmoreis praecipimus decenter incidi et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari: dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat.8 in quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae iussimus.9 incertum enim videtur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit.
Cassiodorus HOME