monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (a. 526/527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. (a. 526/527) <<< >>> XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX. (a. 533 fin)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (a. 526/527)
1 Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus, qui destinatis comitibus obsequuntur, provinciales damnis plurimis ingravatos: quod credimus emolumentorum parvitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur.2 Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut supra ducentos solidos et decem annonas, quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adiungi, qui vestris rationibus debeant imputari, ut, dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur.3 Si quis autem iussionum nostrarum inprobus temerator exstiterit, ut aliquo casu in damnis provincialium aut praeiudiciis implicetur, emolumentis careat universis, quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati: ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat nostrum dare nobilitas est: dona regalia quamvis parva sublimant, quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere sublevatur.
Cassiodorus HOME