monumenta.ch > Cassiodorus > XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. (a. 526/527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. a. (526/527) <<<     >>> XIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (a. 526/527)

Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. (a. 526/527)

1 Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut relicto tandem provincialium gravamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare.2 Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire.3 Hoc etiam addendum esse credidimus – quando amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva iustitia dissimulare non possumus – ut, si aliquem studio laesistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere.4 Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi.5 videte nunc, si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas.6 aminonuimus igitur quos pios decet: iam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate recorrigi.
Cassiodorus HOME