monumenta.ch > Cassiodorus > XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. a. (526/527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , X. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX. (a 526/537) <<<     >>> XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. (a. 526/527)

Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. a. (526/527)

1 Ad Victorem et VVitigisclum spectabiles viros Siciliae provinciae censitores praecepta nostra direximus, ut quicquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper videtur adiectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est eius rei illatio, cuius adhuc iustitia non probatur.2 De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut, si aestimatis viribus sub aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum, sin vero aliquem contra rationem constat esse praegravatum, nostro relevetur arbitrio, ita tamen ut, si aliquid per quartam indictionem probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione reddatur, quia sine querella suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum.3 Nunc quod restat, provinciales vos convenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus et quod debetur principi, grato animo videatur exsolvi.
Cassiodorus HOME