monumenta.ch > Cassiodorus > X. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX. (a 526/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX. (a 526/527) <<< >>> XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. a. (526/527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, X. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX. (a 526/537)
1 Dudum quidem vobis ortum nostri imperii aestimavimus nuntiandum: nunc decet subsequi beneficium pro laetitia augenda cunctorum.2 ut, quibus fuit gratissimus noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus.3 crescere nobiscum deo praestante cuncta desideramus, quia ille vere noster est census, quem laetus possessor exsolvit.4 Proinde subtrahimus pecuniae quod augmentetur gloriae et avari ad laudes profuse nitimur sublevare cultores.5 pridem divae memoriae domnus avus noster de suis beneficiis magna praesumens, quia longa quies et culturam agris praestitit et populos ampliavit, intra Siciliam provinciam sub consueta prudentiae suae moderatione censum statuit flagitari, ut vobis cresceret devotio, quibus se facultas extenderat.6 sed illius praedicanda iustitia locum nostrae benignitati praeparavit, ut, quod ei offerri iuste potuit, nos clementi animo quasi illata stipendia donaremus: et quodam praesagio mentis divinae fecit etiam pium, cui parabat imperium.7 Atque ideo per quartam feliciter indictionem quicquid a vobis supra consuetudinariam functionem augmenti nomine vel petebatur vel constat exactum, liberalitas nostra concedit.8 quod etsi iuste potuistis pendere, gloriam vos potius nostrae largitati iubemus inferre.9 Sed ut latius extendatur nostra clementia suavemque dominum impensis beneficiis sentiatis, quicquid a discussoribus novi census per quintam indictionem probatur affixum, ad nostram eos fecimus deferre notitiam, ut, quod rationabile fuerit aestimatum, libentibus animis perferatis, quia nullum laedit observata iustitia.10 Sed ne credatis pro ordinatorum tantum arbitrio vos gravari, si quis est qui de eorum facto aestimat conquerendum, ad remedia nostrae pietatis occurrat, ut iudicantes corrigamus, qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus.11 nam et gloriosae recordationis domnus avus noster de eorum commotus fuerat tarditate, ut erat altae prudentiae perscrutator, aestimans eos tamdiu in provincia non sine vestro gravamine residere, quos repetita iussione censuerat iam redire.12 Sed nos, quos decet implere quicquid ille sub aequitate disposuit, deo auxiliante eius nunc in vobis inchoata perficimus.13 reddite modo largitati nostrae prosperrimum votum et fidele servitium.14 habetis principem, qui vobis cum beneficiis probatur exortus et quod subiectis dulcius est, augetur ingenio benivolo cum aetatis augmento.15 in quam rem Quidilanem saionem nostrum credidimus dirigendum, per quem vobis iussa prosperrima deo largiente pandantur.
Cassiodorus HOME