monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX. (a 526/527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , VIII. OSUIN V̅ · I̅ · COMITI ATHALARICUS REX.( a. 526) <<< >>> X. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX. (a 526/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX. (a 526/527)
1 Per provincias nobis deo praestante concessas tales viros cupimus destinare, qui sunt armis praediti et iustitia gloriosi, ut absit a vobis et extranearum gentium metus et calumniosis non pateatis insidiis, quia non minus est malum bellicum vitasse quam saeva discussionis evadere.2 ipsa est enim vera securitas, quae de nulla iudicis iniquitate formidat.3 atque ideo, quod deo auspice dictum sit, illustrem comitem Osuin et palatio nostro clarum et provinciis longa conversatione notissimum Dalmatiis decrevimus praesidere.4 cui pro utilitate nostra iubenti parere procurate, quoniam tantam eius estis iustitiam frequenter experti, ut et sine regia iussione ei deberetis priorum memores oboedire.5 habet enim proprium ius ille qui iustus est: nam etsi terrore minime potestatis erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur.6 Simul etiam et virum illustrem Severinum ad vos aestimavimus dirigendum, ut compositi consona voluntate possint vobis laudanda praecipere.7 nam si disparibus calamis convenit unum melos edicere, multo magis viris prudentissimis aptum est iusta concordi voce suadere.8 Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent clementissimumque dominum in ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem quod a vobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem virum comitem patrimonii nostri nunc iussimus removere.9 Hoc etiam insuper vobis concedentes, ut, cum deo propitio supra dictum virum ad nostra obsequia venire fecerimus, tales homines destinate, per quos possimus evidenter agnoscere, quemadmodum in futurum census doceatur impositus, ut, si gravatos vos esse cognoscimus, pro parte nobis qua visum fuerit considerata aequitate relevemus.10 ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis iam pro parte remedia consecuti.11 Quapropter servire vos convenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis.12 sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subiectorum beneficiis non vacemus.13 disciplina videlicet imperandi est amare quod multis expedit, quoniam res publica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas inlaesa constiterit.
Cassiodorus HOME