monumenta.ch > Cassiodorus > VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , V. EPISCOPIS ET HONORATIS ATHALAEICUS REX. (c. a. 527) <<<     >>> VII. REPARATO PRAEPECTO URBIS ATHALARICUS REX.( c. a. 527)

Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

1 Cum diuturnis laboribus excubares, ita te inbecillitate corporis asseris graviter sauciatum, ut nec ad famam militiae percipiendam possis occurrere, ad quam constat voto te praecipiti festinasse, metuens ne per absentiam tui ab ipsis paene faucibus dulcissimus tibi fructus videatur auferri, postulans etiam ut, algentis corporis necessitate constrictus, Baiani lavacri siccitate laxeris.2 Dignum plane quod inter praemia summa praestemus, ut, sicut conferimus victis spem, ita tribuamus supplicantibus et salutem.3 quapropter et a vinculo te emolumenticii terroris absolvimus et praedicti lavacri munere sublevamus, ut primum mentis gaudio recreatus facilius membrorum recipias sospitatem.4 naturalis siquidem cura est aegris dare laetitiam: nam fac invalidum gaudere, sanatus est.5 Perge igitur ad amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem: ubi salubritate aeris temperata terris blandior est natura.6 illic miraculis alta cogitatione perpensis cum arcanis mundi mens humana colloquitur nec admirari desinit quae ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis deliciis esse completa, tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas nobiles amplexu pelagi dotatas: deinde inmissum Averno stagneum mare, ubi ad voluptatem hominum vita regitur ostreorum, industriaque mortalium fieri, ut res alibi fortuita ibi semper appareat copiosa.7 Quantis ibi molibus marini termini decenter invasi sunt! quantis spatiis in visceribus aequoris terra promota est! dextra laevaque greges piscium ludunt.8 claudantur alibi industriosis parietibus copiosae deliciae: captivi teneantur aquatiles greges: hic ubique sub libertate vivaria sunt.9 adde quod tam amoena est suscepta piscatio, ut ante epulosum convivium intuentium pascat aspectum.10 magnum est enim gaudium desiderata cepisse: sed in huiusmodi rebus gratior cst plerumque amoenitas oculi quam utilitas captionis.11 Sed ne longius evagemur, inter Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana praestantur.12 his itaque rebus deliciosa exercitatione saginati ad pulcherrima lavacra contenditis, quae sunt et miraculis plena et salutis qualitate pretiosa.13 nam etsi hominum cura fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis exhibentur.14 fornaces ibi non robora convecta succendunt: cessante flamma perpetuus calor operatur: illic globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima, quae ministrat vapores, sudores provocat dulciter anhelos: et tantum a communibus balneis salubrior invenitur, quantum ab humana industria celsior est natura.15 videas illic undas perpetuis fumare gurgitibus, quae ita videntur lavantum explere desideria, ut humane credas studio temperatas.16 Cedat corallici pelagi laudata semper opinio: adsurgat Indici maris de albarum candore fama locupletior.17 quid mihi cum pretiis, si animus non fruatur optatis? baianis litoribus nil potest esse praestantius, ubi contingit et dulcissimis deliciis vesci et impretiabili munere sanitatis expleri.18 fruere igitur bonis nihilominus expetitis: nostris beneficiis ad tua emolumenta pervenies: Baianis remediis consequere rem salutis.
Cassiodorus HOME