monumenta.ch > Cassiodorus > II. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX. (c. a. 526) <<<     >>> III. BERGANTINO V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.( c. a. 527)

Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, II. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

1 Qui rei publicae statum et generale cupit stare fastigium, ad universa debet esse sollicitus, quia non est salus in corpore, nisi quam et membra potuerint optinere.2 iniuria unius loci compago tota concutitur et tanta convenientiae vis est, ut unum vulnus ubique credas accipi, quando illa coeperit condolere.3 res publica siquidem non est unius civitatis cura, sed totius regni provisa custodia: quapropter si quid ex ipsa minuitur, in origine dispendia sentiuntur.4 minus enim habere necesse est, cui aliquid perit.5 et ideo diversarum civitatium pervigil nos cura sollicitat, ne permissa longius mala possint gravare palatia.6 arbor enim, quam florere vides, quam summa conspicis viriditate laetari, subterraneo suco fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continet in radice.7 hominum quoque vultus magna hilaritate decoratur, si visceribus sanis gravamen nullius sentiat laesionis.8 sic regnum iure dicitur integerrimum, si nusquam fuerit inminutum.9 hoc fieri potest, cum undique summovetur effrenata licentia nec datur ausus menti malignae sub abominabili libertate peccare.10 curiales, quibus a provida sollicitudine nomen est, gravissima dicuntur infestatione quassari, ut quicquid eis honoris causa delegatur, ad iniuriam potius videatur esse perductum.11 o nefarium scelus, importabile malum! quando debuit rei publicae serviendo proficere, tunc libertatem suam cum fortunis videtur amittere.12 Quocirca edictali programmate definimus, ut si quis versatus fuerit aut in iniuria aut in dispendio curialis vel aliquid ei, praeterquam iussum fuerit a nobis vel ab aulicis quorum interest potestatibus, imponere fortasse praesumpserit, aut decem librarum auri dispendio feriatur, ipsi qui aliquid tale pertulit nihilominus profuturarum, aut, si facultas vindictae non sufficit, per fustuaria supplicia laceretur, et reddat debitum poenis, quod non potuit compensare pecuniis, ita tamen, ut, quae pro publica utilitate fuerint delegata, ingenua sollicitudine compleantur, quando plus incipiunt debere, quos alienas iniquitates non permittimus sustinere.13 Praedia curialium, unde maxime mediocribus parantur insidiae, nullus illicita emptione pervadat, quia contractus dici non potest, nisi qui de legibus venit.14 circa saionum et militantum molestias iudicum protegantur auxilio.15 ab ipsis quoque moderatoribus eos nostra vindicabit auctoritas, quando gravius plectendus est, si ille, cui delegatur auxilium, probetur inferre detrimentum.16 Erigite colla, depressi: sublevate animos, malorum sarcinis ingravati: date studium recuperare quae vos male cognoscitis amisisse.17 unicuique civi urbs sua res publica est.18 administrate civitatum sub consentanea voluntate iustitiam.19 ordines vestri aequabiliter vivant.20 nolite gravare mediocres, ne vos merito possint opprimere potiores.21 poena ista peccati est, ut unusquisque in se recipere possit quod in alterum protervus exercuit.22 vivite iuste, vivite continenter, quia vix audet quisquam in illos excedere, quibus culpas non potest invenire.23 Grues moralem noverunt exercere concordiam, inter quas nullus primatus quaeritur, quia iniquitatis ambitus non habetur.24 vigilant vicissim, communi se cautela custodiunt, ipse pastus alternus est.25 sic honor nullis adimitur, dum omnia sub communione servantur.26 his etiam volatus vicaria aequalitate disponitur; ultima fit prima et quae primatum tenuit, esse posterior non recusat.27 sic quadam communione sociatae sibi sine regibus obsequuntur, sine dominatu parent, sine terrore famulantur.28 voluntarie serviendo liberae sunt et invicem se diligendo muniuntur.29 quarum morem scriptores rerum naturalium contuentes politiam quandam inter ipsas esse commemorant, quas civico affectu vivere cognoverunt.30 Has si vos imitemini, omnes a vobis pravitatum calumnias excludetis.31 nam vos, qui recti vota recipitis, habetis per leges potestatem in civibus vestris.32 non enim in cassum vobis curiam concessit antiquitas, non inaniter appellavit minorem senatum, nervos quoque vocitans ac viscera civitatum.33 quid in ista appellatione non habeatis vel potentiae vel honoris? nam qui senatui comparatur, a nullo genio claritatis excluditur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX. (c. a. 526) <<<     >>> III. BERGANTINO V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.( c. a. 527)
monumenta.ch > Cassiodorus > II. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (c. a. 527)