monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. SEVERO V̅· S̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XXX. GENESIO V̅· S̅· ATHALARICUS REX, (c. a. 527) <<<     >>> XXXII. SEVERO V̅· S̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XXXI. SEVERO V̅· S̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

1 Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse credamus, quae ad rei publicae statum pertinent componendum, maxime cognovisti litteris eruditus pulchram esse faciem civitatum, quae populorum probantur habere conventum.2 sic enim et in illis splendet libertatis ornatus et nostris ordinationibus necessarius servit effectus.3 feris datum est agros silvasque quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere.4 Aves ipsae gregatim volant, quae innoxia voluntate mitescunt: eanori turdi amant sui generis densitatem: strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus: murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes et quicquid ad simplieem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat.5 Contra animosi accipitres, aquilae venatrices et supra omnes alites acutius intuentes volatus solitarios concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia conventicula non requirunt ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant invenire.6 sic mortalium voluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid boni veraciter credi, cuius vitae testis non potest inveniri.7 Redeant possessores et curiales Bruttii: in civitatibus suis coloni sunt, qui agros iugiter colunt.8 patiantur se a rusticitate divisos, quibus et honores dedimus et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea praesertim regione, ubi affatim veniunt inelaboratae deliciae: Ceres ibi multa fecunditate luxuriat: Pallas etiam non minima largitate congaudet: plana rident pascuis fecundis, erecta vindemiis: abundat multifariis animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis: merito, quando ardenti tempore tale est vernum silvarum, ut nec muscarum aculeis animalia fatigentur et herbarum semper virentium satietatibus expleantur.9 videas per cacumina montium rivos ire purissimos et quasi ex edito profluant, sic per Alpium summa decurrunt.10 additur, quod utroque latere copiosa marina possidet frequentatione commercia, ut et propriis fructibus affluenter exuberet et peregrino penu vicinitate litorum compleatur.11 vivunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentum, ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta.12 Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se fatentur omnino diligere? quid prodest tantos viros latere litteris defaecatos? pueri liberalium scholarum conventum quaerunt et mox foro potuerint esse digni, statim ineipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dedisdiscant: erudiuntur, ut neglegant et cum agros diligunt, se amare non norunt.13 quaerat eruditus, ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat hominum, in qua se novit esse laudandum.14 alioquin virtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur.15 Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium conversationi humanae se videcant velle miscere? mortalium enim penatibus fiducialiter nidos philomena suspendit et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida.16 foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequentationi humanae videat alites sua pignora commisisse.17 redeant igitur civitates in pristinum decus: nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus antiquorum.18 Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum, ne vastetur, assumi? cui enim minus grata nobilium videatur occursio? cui non affectuosum sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes invisere, causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? caret profecto omnibus his, qui vitam suam vult semper habere cum famulis.19 Sed ne ulterius in eandem consuetudinem mens aliter inbuta relabatur, datis fideiussoribus tam possessores quam curiales sub aestimatione virium poena interposita promittant anni parte maiore se in civitatibus manere, quas habitare delegerint.20 sic fit, ut eis nec ornatus desit civium nec voluptas denegetur agrorum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XXX. GENESIO V̅· S̅· ATHALARICUS REX, (c. a. 527) <<<     >>> XXXII. SEVERO V̅· S̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. SEVERO V̅· S̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)