monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. CUNIGASTO V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX. (c. a 527) <<< >>> XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XXVIII. CUNIGASTO V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
1 Permovit serenitatem nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane iuris proprii agellum,quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum, adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi condicionem ultimae servitutis imponi.2 Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi omni inter partes veritate discussa iuri consentaneam et amicam vestris moribus proferte iustitiam: quia sicut grave est de suo dominos iure decedere, ita nostris est saeculis inimicum servitutis iugo libera colla deprimere.3 Momenti iura si competunt, primitus reddantur invasa, ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat.4 cesset violenta praesumptio, ut causa iudicis cognoscatur arbitrio et aut convictos servos cum rebus sibi competentibus possideat aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat.5 sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit iniuriam.
Cassiodorus HOME