monumenta.ch > Cassiodorus > XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX. (c. a 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX. (c. a. 526) <<<     >>> XXVIII. CUNIGASTO V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX. (c. a 527)

1 Severitas publica sicut ab innocentibus vacat, ita necesse est, ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur iudicium diversa merita personarum.2 morbi ipsi dissimilibus sucis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis.3 Et ideo devotio vestra per Faventinum territorium incunctanter excurrat et, si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse reppererit, secundum facti aestimationem et damnis affligantur et poenis, quia gravius plectendi sunt qui nec ammonitionibus iustis nec initiis principis oboediendum esse crediderunt, quando maior ambitus est novis dominis velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur.
Cassiodorus HOME