monumenta.ch > Cassiodorus > XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX. (c. a. 526)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XXV. IOHANNI V̅· S̅· REFERENDARIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527) <<<     >>> XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX. (c. a 527)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX. (c. a. 526)

1 ( 526) Gloriosus domnus avus noster desideria vestra cognoscens Quidilanem Sibiae filium priorem vobis quidem facere disponebat: sed quia interveniente mortali condicione nequivit cogitata complere, necesse nobis est eius vota perficere, ne tantus vir de aliquo inaniter iudicaretur bona potuisse sentire.2 Atque ideo praesenti auctoritate praecipimus, ut eum priorem feliciter habere debeatis et quae ordinaverit pro disciplina servanda, ubi nostra maxime utilitas continetur, in omnibus oboedire debeatis, quia sic domni avi nostri estis moribus instituti, ut et leges libenter audiatis et iudices.3 Hoc est enim, quod nostrum comit imperium, quod opinionem vestram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae et nobis accepta et divinitati possunt esse gratissima.4 robustius enim inimici nostri vincuntur moribus bonis, quia quos superna protegunt, felices adversarios habere non possunt.5 pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus vestris iustitiam fovere contenditis.6 ita enim duo mutua se amplexatione consociant: qui aequitatem coluerit, fructum victoriae possidebit.7 Nam quae necessitas ad iniusta compellat, cum vos et sortes alant propriae et munera nostra domino iuvante ditificent? nam et si cui aliquid expetendum est, speret de munificentia principis quam de praesumptione virtutis, quia vobis proficit, quod Romani quieti sunt, qui, dum aeraria nostra ditant, vestra donativa multiplicant.
Cassiodorus HOME