monumenta.ch > Cassiodorus > XXIIII. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. <<< >>> XXV. IOHANNI V̅· S̅· REFERENDARIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XXIIII. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
1 Tanto divinitati plurima debemus, quanto a ceteris mortalibus maiora suscipimus: nam quid simile rependat deo, qui potitur imperio? sed licet pro tanto munere nihil compensari possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in servientibus honoratur.2 Itaque flebili aditione causamini hoc fuisse longae consuetudinis institutum, ut, si quis sacrosanctae Romanae ecclesiae servientem aliqua crederet actione pulsandum, ad supra dictae civitatis antistitem negotium suum dicturus occurreret, ne clerus vester forensibus litibus profanatus, officiis potius saecularibus occupetur: addentes diaconum quoque vestrum ad contumeliam religionis tanta executionis acerbitate compulsum, ut saius eum propriae custodiae crederet mancipandum.3 Presbyterum quin etiam ecclesiae Romanae pro levibus causis asseritis criminaliter impetitum.4 quod nobis pro ingenita reverentia, quam nostro debemus auctori, displicuisse profitemur, ut, qui pridem sacris meruerant inservire mysteriis, conventionibus inreverenter expositi nefariis iniuriis subiacerent.5 sed aliorum plectenda subreptio nobis contulit plenissimae laudis eventum, ut causa contingeret praestandi, quae nos caelestibus commendaret auxiliis.6 Atque ideo considerantes et apostolicae sedis honorem et consulentes desiderio supplicantum praesenti auctoritate moderato ordine definimus, ut, si quispiam ad Romanum clerum aliquem pertinentem in qualibet causa probabili crediderit actione pulsandum, ad beatissimi papae iudicium prius conveniat audiendus, ut aut ipse inter utrosque more suae sanctitatis cognoscat aut causam deleget aequitatis studio terminandam, et si forte, quod credi nefas est, competens desiderium fuerit petitoris elusum, tunc ad saecularia fora iurgaturus occurrat, quando suas petitiones probaverit a supra dictae sedis praesule fuisse contemptas.7 Quod si quis extiterit tam improbus litigator atque omnium iudicio sacrilega mente damnatus, qui reverentiam tantae sedi exhibere contemnat et aliquid de nostris affatibus crediderit promerendum, ante alicuius conventionis effectum decem librarum auri dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae per manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur, carensque impetratis negotii quoque sui amissione multetur.8 dignus est enim duplici poena percelli, qui et divinam reverentiam et nostra iussa temeravit.9 Sed item vos, quos iudicia nostra venerantur, ecclesiasticis vivite constitutis.10 magnum scelus est crimen admittere, quos nec conversationem decet habere saecularem: professio vestra vita caelestis est.11 nolite ad mortalium errores et humilia vota descendere.12 mundani coerceantur humano iure, vos sanctis moribus oboedite.
Cassiodorus HOME