monumenta.ch > Cassiodorus > XVIII. FIDELI V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a 527/528)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528) <<<     >>> XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XVIII. FIDELI V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a 527/528)

1 Professionem constat esse iustitiae legum peritos iudices ordinare, quia vix potest neglegere qui novit aequitatem nec facile erroris vitio sordescit, quem doctrina purgaverit.2 dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit, nec latere potuit, qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata peroraris.3 Aequo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant: nullus susceptus quod amplius desideraret habuit: nullus iudicum quod in te corrigere posset invenit.4 accessit enim venustas oris et castitas animi: iuvenem te solus decor ostendit: ab ore primaevo cana verba manaverunt.5 contendit flos aetatis et maturitas mentis: sed potius illa superavit, quae nos ad virtutum gradus gloriamque perducit.6 Quapropter aptamus munera nomini et meritis tuis, ut arcana regia Fidelis accipias et vir eloquens litteratam reperias dignitatem.7 nunc causas gloriose iudica, quas laudabiliter perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina.8 modo est felix et certa condicio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod legit.9 non enim decet iudicem ministrum esse voluntatis alterius, ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant.10 certe si in aliis utcumque tolerandum, nimis in quaestore pudendum est, ut qui eligitur ad principis consilium, solacium expectet alienum.11 Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per sextam indictionem quaesturae tibi conferimus dignitatem.12 sed tuus honor imperitis opprobrium est.13 nam sicut conscientia laeta est, quae provehitur meritis, ita sub reatu iacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis.14 habes priscos viros, quos te deceat imitari.15 praecede fama quem sequeris dignitate.16 Nam si te privata vita virtutibus exercuit, quanto melius provecta declarabit? sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper laeteris veritate vocabuli.17 nam cum omnis appellatio ad declarandas res videatur imposita, nimis absurd um est portare nomen alienum et aliud dici quam possit in moribus inveniri.18 verum haec bonae conscientiae dicta sufficiant, quia dubitari de illo creditur, qui plurimis ammonetur.
Cassiodorus HOME