monumenta.ch > Cassiodorus > XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.) <<< >>> XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. (a 527/528)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.)
1 Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni avi nostri respondistis in episcopatus electione iudicio.2 oportebat enim arbitrio boni principis oboediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus est pontificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere, ut agnoscatis illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis sacerdotibus ecclesiarum omnium religio pullularet.3 recepistis itaque virum et divina gratia probabiliter institutum et regali examinatione laudatum.4 Nullus adhuc pristina contentione teneatur.5 pudorem non habet victi, cuius votum contingit a principe superari.6 ille quin immo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit.7 nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductus optavit? civica sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio: clamoribus, non doloribus res ista peragitur.8 nam etsi persona summota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur.9 Quapropter redeunte legato vestro inlustri viro Publiano rationabile duximus ad coetum vestrum salutationis apices destinare.10 magna enim iucunditate perfruimur, quotiens cum nostris proceribus verba miscemus.11 et hoc quoque suavissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse gratiosum.
Cassiodorus HOME