monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XIII. AMBROSIO V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.) <<< >>> XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)
1 Accipite, patres conscripti, iudicium quod initia nostra protulerunt, quando plus cogitantur omnino quae cauta sunt, quia talis subsecutio creditur, quale primordium venisse sentitur.2 nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in ipsa novitate opinionis suae non videt esse custodem.3 providus institutor hortum suum fecundis nititur ornare plantariis, ut reddant fructus optatos, quae sollicitis fuerant exculta laboribus: quanto magis regnum decet inter initia pacis amoenitate componi, ne habere speciem agri videatur inculti! Et ideo beneficiis nostris quasi quandam ianuam cogitavimus dare quaestorem, per quem venientium dignitatum culmina decenter exirent.4 sunt vobis certe de candidato nota, quando et moderna, quae loquimur.5 nam cum transitum gloriosae memoriae domni avi nostri subiectorum anxia corda lugerent – bonum quippe amissum dum quaeritur, plus amatur –, per eum vobis et nostri auspicii et vestrae securitatis optata patuerunt.6 intellegite, quali nos aequitate constringimus in futuris, ut ipse vobis legum fieret custos, qui conservandae iustitiae fuerat promissor effectus.7 Affuit mandatis regalibus eloquens et decorus orator, permulcens etiam inspectus, quos gratissimos reddebat auditus.8 tales enim decet esse aulicos viros, ut naturae bona indicio frontis aperiant et possint agnosci de moribus, cum videntur.9 tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum lingua nobilitat: semper autem in honore manet, si, cuius est tranquillus animus, eum quoque serenissimus commendet aspectus.10 hoc denique facto testamur copiam nos habere prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte laudetur.11 Eloquentiae vero bona ineptum est in quaestore praedicare, cum ad hoc specialiter probetur adscitus.12 ut opinionem temporum commendet qualitate dictorum.13 aliis enim iudicibus provinciarum committatur exactio, aliis privati aerarii custodia delegetur: hic autem aulicae famae insignia reponuntur, unde per totum mundum opinio vulgata laudetur.14 quod vobis adeo, patres conscripti, aestimavimus esse repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostrae laudi et vestrae securitati expediat inveniri.15 agnoscite, docti, bonum principis votum: confidite de beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam.16 segnissimi est torpere, cum se ad provectum cognoscat rerum dominos invitasse.17 Quapropter, patres conscripti, illustrem Ambrosium quaesturae culmine decoratum favor vestrae benignitatis excipiat.18 de illo enim non debet dubitari, qui a vestro ordine iam in prima dignitate meruit approbari.
Cassiodorus HOME