monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. AMBROSIO V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XII. ARATORI V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (a 626 fin.) <<<     >>> XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XIII. AMBROSIO V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)

1 Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbavit et certo procedit vestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto, sine merito siquidem remuneratum putatur omne quod subitum est nec inexplorati suspicionem refugit, quod repente provenerit.2 contra omnia deliberata robusta sunt et totum bonis actibus optinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiae promovetur.3 Dudum inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui iudiciis suis etiam futura praedicebat, privatarum largitionum fascibus praefuisti: honor, nisi ex te crevisset, exiguus, quem tu suscipiens patrocinium meritorum ita gratia dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod dignitas non habebat, quod si laudabile est vel mediocribus esse honoribus parem, quanto praestantius vicisse moribus aulicam dignitatem.4 haec cum tu sub tanto iudice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius invenisti.5 Dictationibus enim probaris adhibitus, cum sit offensionibus alter expulsus, et ita suspensum honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio deesse non sineres iudicem, cuius ad tempus abrogatam cognovimus dignitatem.6 non sunt imparia tempora nostra transactis: habemus sequaces aemulosque priscorum.7 Ecce iterum ad quaesturam eminens evenit ingenio.8 redde nunc Plinium et sume Traianum.9 habes magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas.10 fama temporum de legitima atque eloquenti iussione generatur.11 omnia si quidem bona cumulat lingua diserta et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur.12 esto nobis ad bona suggerenda promptissimus et adversum improbitatem male praesumentium constanter erectus.13 die etiam auribus nostris quod est omnino pro nobis.14 bonus princeps ille est, cui licet pro iustitia loqui, et contra tyrannicae feritatis indicium audire nolle constituta veterum sanctionum.15 Renovamus certe dictum illud celeberrimum Traiani: sume dictationem, si bonus fuero, pro re publica et me, si malus, pro re publica in me.16 sed vide quid a te quaeramus, quando nec nobis aliquid iniustum licere permittimus.17 decreta ergo nostra priscorum resonent constituta, quae tantam suavitatem laudis inveniunt, quantum saporem vetustatis assumunt.18 Praeiudicia, quae nos horremus, in aliis non amamus.19 obligamus te certe generalitati, dum absolute praecipimus iura servari.20 quod ideo nunc dicimus, ut opportune omnibus in te consuluisse videamur.21 decet enim praemonere, ne te iam tardius post aliena pericula videamur velle corrigere.22 bonorum exempla sequere et nobilitatis tuae memor incede.23 illi digne ad vitia generis sui redeunt, qui contemptibili stirpe nascuntur.24 His igitur in bonum publicum praedictis per quintam feliciter indictionem quaesturae tibi insignia deo praestante concedimus, honorem prudentium, fontem omnium dignitatum, quando exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate manaverit.25 age ut, qui ad consilium nostrum adscisceris, prudentia cunctis et gravitate praeminere noscaris.26 nam quid tibi conveniat, vides.27 vox legum diceris, dum nos iura condamus.28 incumbe nunc probitati vel fidei, ut, sicut te prior honor dignum fecit alteri, ita secundus tertiae faciat dignitati.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XII. ARATORI V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (a 626 fin.) <<<     >>> XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)
monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. AMBROSIO V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)