monumenta.ch > Cassiodorus > XII. ARATORI V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (a 626 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.) <<< >>> XIII. AMBROSIO V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XII. ARATORI V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (a 626 fin.)
1 Perfectionem necessariarum rerum completam esse iudicamus, si, quemammodum eligendo virum magnificum patricium armatae rei publicae parti providimus, ita et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus.2 decet enim tractatores habere doctissimos, quibus potestas summa committitur, ut, nullo defectu impediente meritorum, provisa rei publicae utilitas explicetur.3 alii sunt honores qui se ordinaria provisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet.4 Neque enim adhuc minus probatus agnosceris, licet primaevus veneris ad honores.5 advocationis te campus exercuit: te iudicii nostri culmen elegit.6 nam ita intra te fuit quamvis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium.7 auspicatus es militem, cum implere potueris cognitorem, et quamvis traheret te eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas iudicanda proferre.8 probatum est, quid utilitatis habeat moribus armata facundia.9 nam sicut perniciosum est doctos prava suadere, sic salutare munus est, cum veritatis terminos disertitudo nescit excedere.10 Sed ut merita tua exemplis potius laudabilibus asseramus, iuvat repetere pomposam legationem, quam non communibus verbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti.11 directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum avum nostrum sic necessitates provincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela sollicitum et copiosus esses et fastidia non moveres.12 abundantia siquidem verba cum suavissimo lepore defluebant et cum finem faceres, adhuc dicere quaerebaris: delectando movendo implebas magis veri oratoris nisum, cum iam causidici deseruisses officium.13 Genitoris quin etiam tui facundia et moribus adiuvaris, cuius te eloquium instruere potuit, etiamsi libris veterum non vacasses.14 erat enim, ut scimus, egregie litteris eruditus.15 et ut aliquid studioso exquisitum dicere videamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor artium multarum volatu Strymoniarum avium collegisse memoratur.16 Nam et hodie grues, qui classe consociant, alphabeti formas natura inbuente describunt: quem in ordinem decorum redigens, vocalibus consonantibusque congruenter ammixtis, viam sensualem reperit, per quam alta petens ad penetralia prudentiae mens possit velocissima pervenire.17 hinc Helenus) auctor Graecorum plura dixit eximie virtutem eius compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio possit agnosci magnarum copia litterarum.18 Sed ut ad propositum redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro eloquentiam non nutristi.19 o beatum magistrum felicissimumque discipulum, qui affectuose didicit, quod aliis doctorum terror extorsit! Romanum denique eloquium non suis regionibus invenisti et ibi te Tulliana lectio disertum reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonavit.20 ubi sunt, qui Latinas litteras Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? evaserat Caecilius pondus verecundiae, si hunc provectum saecula priora genuissent).21 soluta est quippe vis illa sententiae: mittit et Liguria Tullios suos.22 Cognosce quid ex meritis tuis aestimavimus, quando te illius consilio vides esse sociatum, qui nostri inperii tractat arcanum.23 hinc est quod te comitiis domesticorum illustratum isto honore decoramus, ut merito maiora de nostris debeas sperare iudiciis, qui in te adhuc meliora credimus inveniri.24 grande tibi negotium vides esse commissum: quidquid egeris, generalitas sentit.25 nam qui potest in universitate peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.) <<< >>> XIII. AMBROSIO V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)
monumenta.ch > Cassiodorus > XII. ARATORI V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (a 626 fin.)