monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. TULUIN V̅· I̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (a 526 fin.)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO ATHALARICUS REX. (a. 526 (Aug. 30) <<<     >>> XI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, VIIII. TULUIN V̅· I̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (a 526 fin.)

1 Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen divina provexerint – quando nec aetas impedit, ubi sese potentia caelestis infundit –, tamen ad relevandam florentissimae nostrae aetatis sollicitudinem visum est te virum prudentissimum convenienter adhibere, quem constat etiam domni avi nostri tractatibus iugiter et laudabiliter adhaesisse.2 quod si dignum fuit hoc illum talem tantumque facere, quanto magis nobis convenit solacium quaerere, quod pro adulescentiae flore decenter adhuc possumus indigere! Magna est enim infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur, ut eam non necessarie et per alios quaerere videatur, senes ipsi consiliis sapientiam discunt et a maturis in commune quaeritur quod pro omnium utilitate tractatur.3 solacium curarum frequenter sibi adhibent maturi reges et hinc meliores aestimantur, si soli omnia non praesumunt.4 quod si longaevi domini subiectorum ingeniis adiuvantur, consulte relaxamus aetatis nostrae breves ferias, ut suis incrementis aucta prosperius robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat.5 Atque ideo te cum favore divino suggestu praesentalis patriciatus evehimus, ut pro re publica nostra tractantem sedes celsa sublimet, ne sententia salutaris, cui decet humiliter pareri, a loco videatur venisse communi.6 hic est honor, qui et armis convenit et in pace resplendet: hunc illa dives Graecia, quae multa gloriosissimo domno avo nostro debuit, gratificata persolvit: velavit fortes humeros chlamydum vestis, pinxit suras eius calceus iste Romanus et dignanter visus est accipere, quod se cognoscebat sumere per honorem, crescebat visendi studium eois populis heroam nostrum, dum nescio quo pacto in eo, qui bellicosus creditur, civilia plus amantur.7 Hac igitur honoris remuneratione contentus pro exteris partibus indefessa devotione laboravit et praestare cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus.8 sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare nequeunt, iura venerationis imponant.9 diligunt crementi sui provecti semper auctorem et moralitatis iura nesciunt, qui beneficiis non tenentur.10 Sed longum est de eius gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula fecunda genuerunt.11 ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus.12 tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat et, quod apud sapientes reges singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat arcana.13 tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis.14 Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem: saepe quae ad eum falso pervenerant, recti studio corrigebas et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra vota principis, sed pro opinione rectoris.15 patiebatur enim invictus ille proeliis pro sua fama superari et dulcis erat iusto principi rationabilis contrarietas obsequentis.16 Ama nunc sublimior iustitiam, quam serviens diligebas.17 ostende te illius esse discipulum, qui numquam laboravit in cassum: iunctus Hamalo generi nobilissima tibi facta consocia.18 omne siquidem bonum regia suadere debet affinitas.19 acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse videaris excelsum.20 Extat gentis Gothicae huius probitatis exemplum: Gensimundus ille toto orbe cantabilis, solum armis filius factus, tanta se Hamalis devotione coniunxit, ut heredibus eorum curiosum exhibuerit famulatum.21 quamvis ipse peteretur ad regnum, impendebat aliis meritum suum et moderatissimus omnium quod ipsi conferri poterat, ille parvulis exhibebat.22 atque ideo eum nostrorum fama concelebrat: vivit semper relationibus, qui quandoque moritura contempsit.23 sic quamdiu nomen superest Gothorum, fertur eius cunctorum adtestatione praeconium.24 unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat generis affinitate gaudere.
Cassiodorus HOME