monumenta.ch > Cassiodorus > EPISCOPO ATHALARICUS REX. (a. 526 (Aug. 30)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) <<<     >>> VIIII. TULUIN V̅· I̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (a 526 fin.)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO ATHALARICUS REX. (a. 526 (Aug. 30)

1 De fide atque constantia tales sunt commonendae personae, quae desideriis humanis diversa sorte quatiuntur.2 vos autem, quos sapientia firmos efficit et mens religiosa consolidat, ad provincialium potius convenit adunationes animari, quia iuste debitor fit alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri.3 quapropter salutantes veneratione qua dignum est, quod vobis quidem maerorem possit indicere, transitum gloriosae memoriae domni avi nostri cum dolore maximo nuntiamus.4 Sed inde potest vestra tristitia temperari, quia nos in sede regni sui divinitate propitia collocavit, ut in totum desiderio vestro non videatur ereptus, qui vobis consurgit in successione reparatus.5 favete nunc orationibus sacris nostris libenter auspiciis, ut rex caelestis humana nobis regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absolvat, consolidet et conservet propitius quod parentibus nostris dignatus est praestare gloriosis.6 Quapropter sanctitas vestra provinciales cunctos ammoneat, ut inter se habentes concordiam regno nostro per omnia debeant esse purissimi.7 cupimus enim in subiectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari.
Cassiodorus HOME