monumenta.ch > Cassiodorus > VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , VI. LIBERIO P̅P̅O̅ GALLIARUM ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) <<< >>> VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO ATHALARICUS REX. (a. 526 (Aug. 30)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)
1 Licet gloriosae memoriae domni avi nostri pro excellentibus meritis tristis vobis videatur oceasus, tamen, quia ille humana condicione decubuit, ad continuandam gubernationem, quam singulariter gesserat, nos reliquit, ne damnum boni principis sentiretis, cuius vobis noscitur regnare progenies.2 nullus enim apud nos perdit, quod illi paruit, sed duplici largitate munifici et illius debita reddimus et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamur.3 Atque ideo fidem pristinam maiore nunc vos convenit devotione monstrare, quia bene prospicit rebus futuris qui regnantium servit initiis, dum ipse et in reliquum perseverare creditur, qui primordia fovere sentitur.4 indicamus autem favore divino, cum ad regni culmina perveniremus, omnia nobis sic felicia, sic tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat nec putaretur humanum, quod tot vota ingentium populorum nihil probata sunt habere contrarium.5 Unde vos quoque praedicta convenit imitari, ut Gothi Romanis praebeant iusiurandum et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse devotos, quatenus et nobis vestra sinceritas laudabiliter innotescat et ad quietem vestram proficiat invicem promissa concordia.6 eat inter vos legalis missa tranquillitas: potior minori non sit infestus.7 habetote animum pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere poteritis, si vobis hac ratione prospicitis.
Cassiodorus HOME