monumenta.ch > Cassiodorus > IIII. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) <<<     >>> V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, IIII. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)

1 Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere.2 iure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia dignitas est subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum, credant semper adversum.3 nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium.4 et re vera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere.5 Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam quod de nostris parentibus potuit aestimari.6 et ideo, quod divinitate propitia dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine, indepti regni sacramenta suscepimus.7 quod vos quoque facturos esse libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus nostris extitistis, nobis quoque simili devotione pareatis.8 Suavius enim diligit heredem, qui beneficiorum recordatur auctorem.9 sed ut vobis benivolentiae nostrae iam nunc integritas innotescat, iuris iurandi vobis fecimus relligione promitti, quod et nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire cunctorum.
Cassiodorus HOME