monumenta.ch > Cassiodorus > II. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , I. IUSTINO IMPERATORI ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) <<<     >>> III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, II. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30)

1 Plenissimum gaudium constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis exortum, ut qui creditur universos posse protegere, audiatur ad regni culmina pervenisse.2 mensura laetitiae de magnitudine nuntii venit et tanta fit alacritas animi, quanta fuerit et consideratio rei.3 Nam si prudentes viros erigunt commoda praedicta sodalium, si amicorum relevat sospitas nuntiata, quanta exultatione suscipi debet omnium rectorem feliciter provenisse terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella ferventia pepererunt, non rei publicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemammodum venire decuit civilitatis auctorem! magnum profecto felicitatis genus optinere sine contentionibus principatum et in illa re publica adulescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inveniri.4 non enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat inventos.5 Praelata est ergo spes nostra cunctorum meritis et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis potuit approbari: non iniuria, quoniam quaevis claritas generis Hamalis cedit et sicut ex vobis qui nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac familia progreditur, regno dignissimus approbatur.6 probata sunt praesenti facto quae loquimur.7 Nam cum domni avi nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut non tam regnum quam vestem crederes esse mutatam.8 tot proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui iudicia, ut voluntatem ibi potius agnosceres confluxisse divinam.9 quapropter necessarium duximus propitio deo de ortu regni nostri vos facere certiores, quia dilatatum quam mutatum videtur imperium, cum transit ad posteros: nam quodammodo ipse putatur vivere, cuius vobis progenies cognoscitur imperare.10 Hoc habuerunt vestra vota, haec illius fuit indubitata sententia, ut heredem bonorum suorum relinqueret qui beneficia eius in vobis possit augere.11 amore principum constat inventum, ut simulacris aeneis fides servaretur imaginis, quatenus Ventura progenies auctorem videret, qui sibi rem publicam multis beneficiis obligasset.12 sed quanto verior est qui vivit in posteris, per quos plerumque et forma corporis redditur et vigor animi protelatur! Et ideo nobilitatis vestrae fidem maiore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera meritis videantur esse collata et futura indubitanter eis praestemus, quos praeteritorum immemores fuisse minime senserimus.13 Noveritis etiam divina providentia fuisse dispositum, ut Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet et voluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, iuris etiam iurandi relligione firmarent.14 Quod vos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore: nam a vobis potuit inchoari quod praeventi longinquitate sequimini.15 constat enim excellentissimos patres tanto amplius posse diligere, quanto maiores honores ceteris ordinibus visi sunt accepisse.16 Sed ut primordia nostra et circa vos benignitatis possitis agnoscere, quia decet curiam vestram beneficiis introire, illustrem Sigismerem comitem nostrum vobis cum his qui directi sunt fecimus sacramenta praestare, quia inviolabiliter servare cupimus quae publica auctoritate promittimus.17 Si qua autem a nobis creditis postulanda, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari.18 promissio enim est ista quam commonitio: nam qui reverendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit.19 nunc vestrum est tale aliquid sperare, quod communem rem publicam possit augere.
Cassiodorus HOME