monumenta.ch > Cassiodorus > UT SUB DECRETO CURIALIUM PRAEDIA VENUNDENTUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINAE MATRIMONIUM LEGITIMUM FIAT. <<<
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XLVII. FORMULA AD P̅P̅O̅, XLVII. FORMULA AD P̅P̅O̅, UT SUB DECRETO CURIALIUM PRAEDIA VENUNDENTUR.
1 Patitur hoc inprovida mortalium plerumque condicio, ut, cum laedere putatur, consulat et cum consulere videtur, affligat.2 sed illud magis est eligendum, quod prodesse cognoscitur.3 nam venena ipsa si iuvare probantur, accepta sunt: et contra refugienda est suavitas mellis, quae inferre dinoscitur laesiones.4 finis ergo sapientis est amare quod expedit: sic nec aegri votum respicit qui prodesse contendit.5 praedia quidem curialium non facile distrahi prudens definivit antiquitas, ut ad necessitates publicas melius sufficerent, si substantiae iuvamina plus haberent.6 Sed in hac iterum parte prospexit, ut, si apud vos ineluctabilis necessitas appareret, ei suarum rerum distractio subveniret.7 nam quid prodest, si quispiam videatur idoneus et fieri non possit a contractis nexibus absolutus? egenti similis est, qui reddere nequit alienum, nec dici potest proprium, quod liberare dominum non videtur aditum.8 Sed quamvis hoc vestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam vel rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos quoque eminentiae vestrae praesenti iussione permittimus, ut ad liquidum veritate discussa, si aliter solvi nequeunt contracta ligamina, praedii sui, quod propria voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi, ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne vitio voracitatis imbutus facultates suas absorbere videatur esse permissus.9 constet apud vos probabilis causa damnorum, quoniam illi volumus subveniri qui duris necessitatibus probatur astringi: utrumque enim potest esse culpabile aut malis moribus frena laxare aut iustas iterum querelas excludere.10 quapropter provide vobis permisit antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire.11 a quibus enim urbium munia poterunt sustineri, si civitatum nervi passim videantur abscidi?
Cassiodorus HOME