monumenta.ch > Cassiodorus > XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINAE MATRIMONIUM LEGITIMUM FIAT.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM. <<<     >>> XLVII. FORMULA AD P̅P̅O̅, UT SUB DECRETO CURIALIUM PRAEDIA VENUNDENTUR.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINAE MATRIMONIUM LEGITIMUM FIAT.

1 Institutio divinarum legum humano iuri ministravit exordium, quando in illis capitibus legitur praeceptum quae duabus tabulis probantur ascripta.2 sacer enim Moyses divina institutione formatus Israhelitico populo inter alia definivit, ut concubitus suos a vicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem redeundo polluerent et dilatationem providam in genus extraneum non haberent.3 hoc prudentes viri sequentes exemplum multo longius pudicam observantiam posteris transmiserunt, reservantes principi tantum beneficium in consobrinis nuptiali copulatione iungendis, intellegentes rarius posse praesumi quod a principe iusserant postulari.4 Ammiramur inventum et temperiem rerum stupenda consideratione laudamus hoc ad principis remissum fuisse iudicium, ut qui populorum mores regebat, ipse et moderata concupiscentiae frena laxaret.5 et ideo, supplicationum tuarum tenore permoti, si tibi tantum illa consobrini sanguinis vicinitate coniungitur nec alio gradu proximior approbaris, matrimonio tuo decernimus esse sociandam nullamque vobis exinde iubemus fieri quaestionem, quando hoc et leges nostra permitti voluntate consentiunt et vota vestra praesentis auctoritatis beneficia firmaverunt.6 erunt vobis itaque deo favente posteri sollemniter heredes, castum matrimonium, gloriosa permixtio, quoniam quicquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ut non culpis, sed laudibus applicetur.
Cassiodorus HOME