monumenta.ch > Cassiodorus > QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS. <<< >>> XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINAE MATRIMONIUM LEGITIMUM FIAT.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XLV. FORMULA, XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM.
1 Cum de agri utilitate vivatur et omnibus inde certum sit iustum venire compendium, tributum illud possessionis in illa provincia constitutae ita quereris onerosum, ut universas tibi voraverit facultates hiatus ille vastissimus functionis et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam videatur absumi, cuius utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus compulsoribus redditur quam a sedulo cultore praestetur.2 quapropter credimus te evadere posse nuditatem, si dominium huius ruris amiseris, cui iugis sterilitas de compulsoribus venit, ne condicione miserabili servias necessitati, cuius dominus esse meruisti.3 Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus leges sacratissimae censuerunt, ut qui unius cespitis enormitate deprimitur nec alterius commodo sublevatur, moderatione habita ei debeat subveniri, magnitudini vestrae, cui cordi est cogitare iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut, si ita est, tot solidos tributarios supradictae possessionis datis praeceptionibus ad eos quorum interest ita faciatis de vasariis publicis diligenter abradi, ut huius rei duplex vestigium non debeat inveniri, sed per saecula sine errore servetur quod una tantum summa concluditur.
Cassiodorus HOME