monumenta.ch > Cassiodorus > QUI SAIONEM MERETUR. > XVIIII. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 508/511) > XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. (c. a. 527) > VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX. (a 526/527) > XXX. GUDUIN V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) > XI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a. 526 fin.) > XII. MARABADO V̅‧T̅‧ COMITI ET GEMELLO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. (a. 508/511) > XXII. ARTEMIDORO V̅· I̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXVIII. CUNIGASTO V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527) > XXIII. ARIGERNO V̅ · T̅ · COMITI THEODERICUS REX (a. 510/511) > XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM. <<< >>> XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS.
1 Nescio quid grande de se videtur promittere, qui loca desiderat publica possidere.2 hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem transferatur et revocetur ad ornatum quod pridem iacere videbatur incultum.3 atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario iure concedimus, praeter aes aut plumbum vel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta.4 age itaque ut per te decorem sumat quod neglectum incuriosa vetustate iacuerat, quatenus boni civis laudem invenire merearis, si faciem tuae civitatis ornaveris, securus etiam ad quoslibet vel ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum.5 quia tanto firmius unusquisque talia possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probaverit.
Cassiodorus HOME