monumenta.ch > Cassiodorus > QUI SAIONEM MERETUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XLI. FORMULA AETATIS VENIAE. <<< >>> XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XLII. FORMULA EDICTI, XLII. FORMULA EDICTI, AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT, QUI SAIONEM MERETUR.
1 Frequenter saiones, quos a nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognovimus ingravatos.2 corruptum est, pro dolor! beneficium nostrum, crevitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus petentium malignitate translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt.3 unde nobis necesse fuit remedio salubri votis pestiferis obviare, ne, dum pietatis studio ad aequabilia beneficia trahimur, subreptionum iniquissima patiamur.4 Atque ideo edictali programmate definimus, ut, quicumque contra violentas insidias propter ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat forte saionem, officio nostro poenali se vinculo cautionis astringat, ut, si praecepta nostra eius inmissione plectibili is apud quem meretur excesserit, ipse poenae nomine det auri libras tot et satisfacere se promittat quaecumque adversarius eius potuerit tam commodi quam itineris sustinere detrimenta.5 Nos enim cum reprimere inciviles animos volumus, praegravare innocentiam non debemus.6 saio autem, qui sua voluntate modum praeceptionis excesserit, donativo se noverit exuendum et gratiae nostrae, quod est damnis omnibus gravius, incurrere posse periculum nec sibi ulterius esse credendum, si iussionis nostrae, cuius executor esse debuit, temerator extiterit.
Cassiodorus HOME