monumenta.ch > Cassiodorus > XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIMIS FACIENDIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS. <<<     >>> XLI. FORMULA AETATIS VENIAE.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIMIS FACIENDIS.

1 Aeternum est beneficium quod posteritatis fuerit favore collatum nec plus est conveniens regi quam si humanae praestet origini.2 in lucem quippe venturus casus suscipere non meretur adversos, ne ante gravamen districtionis incurrat quam gaudia supernae lucis inveniat.3 Oblata itaque supplicatione depromis mulierem quam tibi placitus illigavit amplexus, beneficio nostro iugali honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur heredum.4 nam cum spontanea copula animantia cuncta consociet dignumque unicuique videatur esse quod placuit, durum est ibi libertatem liberam non haberi, unde liberi procreantur.5 Et ideo illam quae, sicut iure praecipitur, honestate non fuisse probatur aequalis, legitimam tibi fieri censemus uxorem et filios ex eadem coniuge, sive qui suscepti sunt sive qui sunt suscipiendi, heredum volumus iura sortiri, ut sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute successores futuros esse cognoscas.6 natura enim tibi praestitit filios, sed nos tali securitate facimus esse carissimos.
Cassiodorus HOME