monumenta.ch > Cassiodorus > QUAE PETENTI CONCEDITUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. <<<     >>> XXXVI. FORMULA COMMEATALIS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR.

1 Manifestatio est conscientiae bonae praesentiam iusti principis expetisse, quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit.2 aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos.3 sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt.4 Hinc est quod veniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor evocationis, qui pro vestra gloria constat inventus, ad iniuriam convertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus.5 invitamus quin immo desideria venientum, quia inde magis crescimus, si viros nobiles nostris obsequiis aggregamus.
Cassiodorus HOME