monumenta.ch > Cassiodorus > XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA. <<<     >>> XXXIII. FORMULA TRACTORIAE LEGATORUM DIVERSARUM GENTIUM.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR.

1 Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum vitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae debet integritas quaeri, ubi et vultus noster imprimitur et generalis utilitas invenitur.2 nam quid erit tutum, si in nostra peccetur effigie, et quam subiectus corde venerari debet, manus sacrilega violare festinet? additur quod venalitas cuncta dissolvitur, si victualia metalla vitiantur, quando necesse est respui quod in mercimoniis corruptum videtur offerri.3 quis ergo patiatur unius esse commodum dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile vitium venire possit ad pretium? Sit mundum quod ad formam nostrae serenitatis adducitur: claritas regia nil admittit infectum.4 nam si vultus cuiuslibet sincero colore depingitur, multo iustius metallorum puritate principalis gratia custoditur.5 auri flamma nulla iniuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa qualitate permaneat.6 nam si unum laedere legibus putatur esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tanta hominum numerositate peccaverit? Pondus quin etiam constitutum denariis praecipimus debere servari, qui olim penso quam numero vendebantur: unde verborum vocabula competenter ab origine trahens compendium et dispendium pulchre vocitavit antiquitas.7 pecunia enim a pecudis tergo nominata Gallis auctoribus sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est.8 quam non sinimus faeculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam cognoscatur redire vilitatem.9 Proinde te, cuius nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per iuge quinquennium monetae curam habere praecipimus, quam Servius rex in aere primum inpressisse perhibetur: ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid in illa fraudis potuerit inveniri.10 nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris, ita inremuneratum non derelinquimus, si te egisse inculpabiliter senserimus.
Cassiodorus HOME