monumenta.ch > Cassiodorus > XI. MAXIMO V̅ · I · DOMESTICO THEODAHADUS REX. (a. 535) > XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA. > XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS. > XXVIII. SENATORI P̅P̅O̅ THEODAHADUS REX. (a. 535/536) > XLI. FORMULA AETATIS VENIAE. > V. FORMULA QUAESTURAE. > II. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (c. a. 527) > XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA. > XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535) > XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. > XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE). <<<     >>> XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.

1 Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate multorum.2 atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut et improborum non pateat adventibus et bonorum non retardet accessus.3 nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina.4 Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere non praesumas.5 eris nimirum via civium et ingressus mercium singularum, amicus scilicet copiae quam optas intrare.6 stude ergo cum alimoniis invitare venientes.7 non tibi quod despiciatur est creditum.8 quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris.9 quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui maiora credere debeamus.
Cassiodorus HOME