monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE).
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. <<<     >>> XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE).

1 Gratum vobis esse confidimus, quando militiae vestrae iudices destinamus, quia tunc ordines vestros agitis, quotiens vobis non defuerit praesentia iudicantis.2 relativa ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis: apparitio enim tollitur, quotiens qui iubere poterat abrogatur.3 vobis ergo actum cedimus, dum ad vos dirigimus dignitates et tam diu vos militare facimus, donec iudices destinamus: nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos sitis obsequium, vobis occurrat electio cognitorum.4 Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae vestrae cognoscite destinatum.5 quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis, ut eum laus optata comitetur.6 cui devotionem iustissimam commodantes in his quae vobis praeceperit sollemniter oboedite, quia reverentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros iudices sentiamus.
Cassiodorus HOME