monumenta.ch > Cassiodorus > XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR. <<< >>> XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM.
1 Saeculi huius honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi voluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subiacere.2 sed humanae mentis felix illa condicio est, quae arbitrium provectionis suae intra terminum moderationis includit et sic peragit dignitatis brevissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus.3 Quapropter interdum, iudices, ad blanda descendite.4 laboriosum quidem, sed non est impossibile iustitiam suadere mortalibus, quam ita cunctorum sensibus beneficium divinitatis attribuit, ut et qui nesciunt iura rationem tamen veritatis agnoscant.5 necesse est enim, ut, quod a natura conceditur, summonente iterum eadem suaviter audiatur.6 et ideo non laboretis populis imponere quod eos constat et propria voluntate sentire.7 facile enim sequuntur vestigia verbi alieni, qui se possunt monitore compelli.8 Propterea per indictionem illam in illa civitate comitivae honorem secundi ordinis tibi propitia divinitate largimur, ut et cives commissos aequitate regas et publicarum ordinationum iussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te probabiliter egisse praesentia senserimus.
Cassiodorus HOME