monumenta.ch > Cassiodorus > XLVI. MARABADO V̅ · T̅ · THEODERICUS REX (a. 507/511) > XII. COMITI SILIQUATARIORUM ET CURAS PORTUS AGENTI THEODERICUS REX. (a. 507|511) > XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM. > VII. REPARATO PRAEPECTO URBIS ATHALARICUS REX.( c. a. 527) > II. IOHANNI PAPAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533) > XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM. > XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXXI. SEVERO V̅· S̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527) > XXXIIII. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX. (a 508/511) > XXXIIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526) > III. CASSIODORO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (c. a. 507) > XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXIII. FORMULA VICARII PORTUS. <<< >>> XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.
1 Magna inter collegas suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus.2 cognoscitur enim locum agere primarium: quando in rebus humanis magna pars nominum asserit excellentiam dignitatum.3 hoc etiam tui loci probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus nec postulationis pompa peragitur, totusque ille iudicis genius ita tibi legibus probatur ereditus, ut sine te nequeat esse perfectus.4 Comiti quidem provinciarum potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est.5 tu vitem tenes improbis minantem: tu disciplinam inter iura custodis: tibi insolentiam perorantis fas est distringere, quam praesuli non licet vindicare: gesta quin etiam totius actus te subscribente complentur et consensus tuus quaeritur, postquam voluntas iudicis explicatur.6 age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito sentiaris.7 Itaque per indictionom illam ad illam te provinciam iubemus excurrere, ut mixtus iudicis officio competentia loco tuo peragas et qui princeps a nobis egrederis, nullis vilitatibus accuseris.8 reverentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur, et in moribus sentiatur.
Cassiodorus HOME