monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS. <<< >>> XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.
1 Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus.2 nec enim inremuneratus iaces, si et populos peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate componas.3 nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit iustitia custodita.4 quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos ventis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt.5 qua de re modestiae tuae fama provocati curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias.6 in parvis enim discitur, cui potiora praestentur.
Cassiodorus HOME