1 Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur iniungere, quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur.2 et ideo binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca decrevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis, ita ut omnis quantitas intra kal. Martiarum diem sollemniter impleatur, ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris.3 tuam enim tetigisset iniuriam, si alter eos titulos videretur exigere, quos ad te praeceperunt leges sacratissimae pertinere.