monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE. <<<     >>> XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.

1 Gloriosum opus est servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit quantum praedictae Urbi proprio labore contulerit.2 dubium non est coctilem calcem, quae est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse maximum fabricarum.3 haec quantum ignis adustione dissolvitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, harenacius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur: sine quo nec saxa fixa sunt nec harenarum minuta solidantur.4 et ideo maius studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis moenibus noscitur optinere.5 Quocirca industriam tuam multorum sermone celebratam ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam privatis fabricis abunde procurata sufficiat et ad aedificandum cunctorum animi concitentur, dum viderint paratum esse quod quaeritur.6 privilegia vero loci tui nostris iussionibus rationabiliter vindicabis, ut maiora mereri possis, si bene tibi delegata compleveris.
Cassiodorus HOME