monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA. <<<     >>> XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.

1 Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris.2 omnia enim sine priore confusa sunt et dum unusquisque iuxta voluntatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinae.3 itaque antiquae consuetudinis morem secuti Curitanae et Celsinae insulis te iudicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas.4 Iustum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes eorum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas iniustitiae communes actus longe positos ignorasse.5 habetis igitur, supra dicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat et finire.6 et si quid etiam a nostra fuerit pietate decretum eodem commonente peragite, quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis observare declaratur.7 quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere.8 necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat.
Cassiodorus HOME