monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS. <<<     >>> XIIII. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE.

1 Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequissimum votum, quanto magis in Romana civitate videtur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? nam quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cautela servandi, quali et cura videntur affixi, ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non vigiliae, sed sola deberet reverentia custodire.2 Quid dicamus marmora metallis et arte pretiosa? quae si vacet eripere, rara manus est quae possit a talibus abstinere.3 ubi sunt exposita, quae facere potuerunt divitiae generales et labor mundi, quem inter ista deceat esse neglegentem? quis in causa tali patitur esse venalis, quando gravissimum damnum potest fieri in pulchritudine singulari? Qua de re per illam indictionem comitivae Romanae cum privilegiis et iustis commodis suis tibi concedimus dignitatem, ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus et insidiantes aut privatorum fortunis aut moenibus ad tuum facias venire iudicium et rei veritate discussa congruam subeant de legibus ultionem, quia iuste tales persequitur publicus dolor, qui decorem veterum foedant detruncatione membrorum faciuntque illa in monumentis publicis, quae debent pati.4 Officium tuum et milites consuetos noctibus potius invigilare compelle: in die autem civitas se ipsa custodit: vigilans enim studio non indiget alieno.5 furta quidem persuadent: sed tunc praesumptus facile capitur, cum custos minime supervenire sentitur.6 statuae nec in toto mutae sunt, quando a furibus percussae custodes videntur tinnitibus ammonere.7 proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus, ut cui nunc laboriosos fasces iniungimus, securos honores postea conferamus.
Cassiodorus HOME