monumenta.ch > Cassiodorus > XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS. <<< >>> XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.
1 Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriae videtur impendere et inter suos magna reverentia perfruatur, qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur.2 Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes, moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri.3 non sit merces in potestate sola vendentium: aequabilitas grata custodiatur in omnibus.4 opulentissima siquidem et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur, ut vere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum.5 consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse maiores.
Cassiodorus HOME