monumenta.ch > Cassiodorus > XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM. <<< >>> XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS.
1 Si ad cuiuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et gravitate laudetur, quanto praestantior esse debes, qui suscipis negotia civitatis? nam si periculum est unum decipere, quid erit imparem tantorum iudiciis extitisse? causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur.2 Defensorem te itaque illius civitatis per indictionem illam, civium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nihil venale, nihil improbum facere velis, qui tali nomine nuncuparis.3 commercia civibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone.4 definita serva quae iusseris, quia non est labor vendendi summas includere nisi statuta pretia castissime custodire.5 imples enim re vera boni defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi nec caritate consumi.
Cassiodorus HOME